| |
| "Neptunus, Iovis frater, maris imperium obtinuit. Suo
nutu turbabat et rursus placabat undas. Saepe etiam tridente,
quo(con il quale) semper ornata apparent simulacra Neptuni, scopulos
disiciebat, terrasque quassabat et magnum metum omnibus hominibus
addebat. Sed olim terra,Neptuni tridentis ictibus, equum generavit:
equus postea Neptuno deo sacer fuit. Neptunus uxorem duxit
Amphitritem et genuit Tritonem. Neptuni currum Nereides stipabant:
nymphae loca clamore implebant et ita currus trnsitum nuntiabant." |
| |
"A graecis et romanis Nectunus, Saturni filius,aquarum deus
tutatur. Neptunus enim non solum Pelagi,sed etiam filiorum
rivorumque imperium habet. Cum aliis deis in olimpo habitat,sed
saepe de olimpo in oceanum descendit:nam splendidum domicilium in
oceano apud insulam euboeam habet ibique cum Nymphis marinis in
solio aureo sedet et fuscinam imperii sui signum,tenet. Cum pelagi
undae ventorum violentia agitantur ac turbantur ,nautae Neptunum
invocant. Deus nautas pios audit et promptum auxilium fert: nam
statim equis marinis per undas accurrit, ventos fuscina arcet,
procellam placat et pelagus tranquillum reddit. Neptunes praesertim
ab oppidorum maritimorum insularumque incolis colitur: equi et tauri
deo marino immolantur, templa et arae in oris aedificantur. Clara
est Neptuni et Minervae controversia de Athenarum et totius Atticae
tutela. Quia Neptunus et Minerva athenis et in Attica praecipue coli
volunt, pretiosa dona insolis praebere statuunt:deus equm
donat,oleam dea. Neptuni donum gratum est, sed dea necessaria vitae
extimatur: sic Minerva Neptunum, vincit et incolarum gratiam sibi
conciliat. Tamen Attici etiam Neptunum ut deum bonum et
generosum magna cum diligentia colunt."
"Neptunus
aquarum imperium habebat: ideo dominus ac patronus erat non solum
vasti pelagi, sed etiam fluviorum atque rivorum. Neptuni domicilium
in profundo pelago erat in caeruleo palatio. Inde dominus oceani
procedebat et immensa spatia peragrabat. Equi marini dei quadrigas
trahebant: equorum iubae caeruleae, ungulae aeneae, oculi feri erant.
Deus coronam regiam gerebat; sinistra tenebat habenas, dextera
fuscinam , signum imperii. Neptuni animus semper varius era: nam
subitas procellas suscitabat aut sedabat; saepe etiam terras fuscina
quassabat insulasque inter undas excitabat. Multa loca praesertim
maritima, in Neptuni praesidio erant. Graeci et Romani templa atque
aras Neptuno dicabant plerumque in promunturiis atque in oris
maritimis; statuas atem praecique in stadio et in circo ponebant,
ubi rapidae quadrigae certabant. Neptuno sacri erant equus, taurus
delphinus, et inter plantas pinus." |
|